informacje

Die 26 Julii. S. Annæ Matris B. Mariæ Virginis

informacje

Die 26 Julii  S.Annæ Matris B. Mariæ Virg.

Duplex II classis

Oratio

Deus, qui beatœ Annæ gratiam conferre dignatus es, ut Genitricis unigeniti Filii tui

mater effici mereretur: concede propitius; ut, cujus solemnia celebramus, ejus apud

te patrociniis adjuvemur. Per eumdem Dóminum

Sermo
sancti Joannis Damasceni
Lectio IV

Propónitur nobis Annæ thalamus, conjugalis vi­tae simul et virginitatis for­mant referens, illam matris, hanc filiæ: quarum altera recens sterilitate liberata est, altera autem aliquanto post, Christi partum, ad nostræ na­turæ conditiónem divino opificio formatum, supra naturam est editura. Merito igitur Anna, divino Spiritu ple­na, laæto hilarique animo per­sonal: Congaudete mecum, quæ promissiónis germen ex sterili ventre peperi, ac benedictiónis fructum uberibus meis, ut optaveram, nutrio. Sterilitatis mæstitiam exui, ac lætam fœcunditatis vestem indui. Congaudeat mecum hódie Anna illa, Phenennæ ad­versaria, et novum hoc atque inopinatum miraculum, quod in me gestum est, suo exemplo concelebret.

R. Propter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam,* Et deducet te mirabiliter dextera tua. V. Specie tua et pulchritudine tua intende, próspere procede, et regna. Et.

Lectio v

Exsultet Sara, senili gaudio gestiens, meumque ab sterilitate conceptum præfigurans. Cóncinant simul steriles et infœcundae visitationem meam, admirabili modo cælitus factam. Dicant item matres omnes hac fœcunditate præditæ: Benedictus, qui orantibus id quod optabant, largitus est, et fœcunditatem sterili dedit, ac felicissimum illud germen Virginis concessit, quæ Mater Dei secundum carnem fuit, cujus venter cælum est, in qua habitavit is qui nullo loco capi potest. Cónsonam his nos quoque ipsi, quæ vocabatur sterilis nunc autem virginei thalami mater exstitit, laudem offeramus. Dicamus ad earn cum Scriptura: Quam beata domus David, ex qua prodiisti, et venter, in quo Deus sanctificatiónis arcam, hoc est, eam a qua ipse sine semine conceptus est, fabricavit.

R. Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem: * Propterea unxit te Deus, Deus tuus, óleo lætitiæ. V. Pro­pter veritatem, et mansuetudinem, et justitiam. Propterea.

Lectio VI

Vere beata es, ac ter beata, quæ beatitudine donatam a Deo infantem, hoc est, Ma­riam, nomine quoque ipso magnópere venerandam, peperisti; ex qua Christus vitae flos exstitit, cujus Virginis et gloriósus fuit ortus, et partus mundo sublimior. Nos quo­que, o beatissima femina, tibi gratulamur; etenim no­strum omnium spem divinitus concessam, hoc est, promissiónis fcetum peperisti. Beata revera es, et beatus fructus ventris tui. Piórum autem lingua germen tuum magnificat, ac sermo omnis lætus partum tuum predicat. Dignum sane quidem, ac maxime dignum est eam laudare, quæ divina benignitate oraculum accepit, ac talem et tantum nobis fructum edidit, ex quo dulcis Jesus pródiit.

R. Fallax gratia, et vana est pulchritudo: * Mulier timens Deum, ipsa laudabitur.