PIUS PP. X
MOTU PROPRIO
SS.MI D. N. PII PP. X DE MUSICA SACRA*
Inter plurimas pastoralis officii sollicitudines, non huius Supremae Cathedrae tantum, ad quam abscondito Dei numine sumus, quamvis indigni, nuperrime evecti, sed singularum ecclesiarum, absque dubio illa principem tenet locum, cuius est munus decori favere domus Dei, in qua et divina peraguntur mysteria et Christifidelium grex convenit, ut Sacramentis fruatur, collectam et dominicum agat, Corporis D. N. Sacramentum adoret, precibusque Ecclesiae in publico et solemni liturgico officio communicet. Nihil igitur in templo sit quod pietatem et religionem Christifidelium perturbet vel minuat, nihil quod fastidio vel malo exemplo sit, nihil praesertim quod SS. Rituum decus et sanctitatem offendat, ideoque orationis domo et Dei maiestate minime sit dignum.
Malos usus qui occurrere possint singillatim non pertractabimus. Nunc vero prae omnium oculis illum malum usum ponimus, qui et saepissime evenit et qui auferatur difficillimus esse videtur; aliquoties insuper vituperandus est etiam cum omnia maxima sint laude digna templi venustate, caeremoniarum ordine, clericorum frequentia, pietate et religione celebrantium. Hic maius usus in cantu et sacris musicis est reperiendus. Enimvero sive huius artis natura fluctuantes variaeque, sive iudicii, volventibus annis, deformatione, sive malo influxu, quo ars profana et theatralis in eam influit, quae merito sacra appellatur, sive voluptate, quae ex musicis directe captatur, neque debitis modis facile contineri potest, sive denique plurimis errantibus iudiciis, quae in hac arte pullulant, etiam apud nonnullos viros vel auctoritate praeditos et religione conspicuos, peccatur in lege, quae vult SS. Ritus artem subter se habere; quae lex in singulis Ecclesiae canonibus et Conciliis vel generalibus vel provincialibus, et SS. Romanarum Congregationum et RR. Pontificum decretis saepe saepius clare aperteque inducitur.
At suspicantibus Nobis aliquid boni proximis temporibus factum esse videtur et in hac alma Urbe plurimisque Italiae nostrae ecclesiis; praecipue vero apud nonnullas nationes, ubi viri egregii religione flagrantes, hac suprema Sede adprobante et Ordinariis dirigentibus, iure sociati fecerunt ut in singulis ecclesiis et sacrariis musica omnino floreret. Sed quod captum est bonum non apud omnes populos invenitur Nostra quidem sententia; quod si rationem habemus plurimarum conquestionum, quae undique Nostras ad aures latae sunt hoc exiguo temporis spatio, quo Domino visum est Nos ad supremum Pontificatus fastigium evehi, diutius differre nolentes, quidquid in sacris agendis a lege, quam supra exposuimus, alienum est et vituperandum et damnandum clare aperteque censuimus. Etenim cum nihil Nobis potius sit et vehementer optemus ut virtus christianae religionis floreat et in omnibus Christifidelibus firmior sit, templi decori provideatur oportet, ubi Christicolae congregantur ut hoc virtutis spiritu ex priore fonte fruantur, quae est participatio divinorum mysteriorum atque Ecclesiae communium et solemnium precum. Frustra vero speramus super nos abundantius coeli gratiam esse descensuram, ubi nostra pietas in Deum non ut odorum suavitas adscendit in coelum, sed Domino rursus dat flagella quibus olim Iesus Christus violatores e templo expulit indignos.
Itaque ne quis in medium afferat sui iuris inscitiam, et ut quaeque in interpretatione quorumdam rerum cunctatio auferatur, principia, quae musicam sacram gubernant brevi exponenda esse censuimus, et hac in tabula colligenda praecipua Ecclesiae decreta malos usus in hac disciplina ad vitandos.
Certa scientia igitur et motu proprio hanc Nostram Instructionem in lucem edimus, quae vel codex iuris sacrorum musicorum et quasi lex plenitudine Nostrae Apostolicae Auctoritatis placet et mandamus ut vigeat et valeat, eamque omnes Christifideles ad litteram servent.
INSTRUCTIO DE SACRIS MUSICIS
I.
Principia generalia.
1. Musica sacra, prout pars integrans solemnis liturgiae, huius particeps est finis, qui gloriam Dei et sanctificationem Christifidelium spectat. Ipsa decus caeremoniarum ecclesiasticarum adauget, et quod eius praecipuum munus est concentu opportuno verba liturgiae exornare, ita musicis sacris haec verba intelligentiora fieri debent, quo facilius Christicolae ad fidem et religionem eccitentur, et abundantius percipiant gratiam, quae sacrorum mysteriorum propria est.
2. Ex quo evenit ut musica sacra omnibus muneribus liturgiae praedita sit, praesertim sanctitate, bonitate formarum quibus et uniersalitas oritur.
Sit sancta, eiiciat igitur e sacris profana, non tantum in se, sed etiam quoad formam qua a cantoribus proponitur.
Sit ars cera, ut in animis audientium illam habeat virtutem, quam Ecclesia postulat quum musicis liturgiam societ.
Sit universalis hac ratione, scilicet quamvis singulis nationibus liceat in musicis sacris admittere illos praecipuos modos, qui formam earum musicae constituant, hi tamen modi legibus generalibus sacrorum musicorum subiiciantur, ne ullius alienigenae animus, eos cum audiat, perturbetur.
II.
De sacrorum musicorum generibus.
3. Hae dotes praecipue inveniuntur in cantu gregoriano, qui igitur Ecclesiae Romanae est, quem ea a maioribus accepit, et in codicibus liturgicis, volventibus aevis, fidelissime servavit, quem vero, prout est proprius, Christicolis proponit et aliquoties in liturgia praecipit, quem denique novissima studia pristinae dignitati et integritati restituerunt.
His de causis cantus gregorianus ut exemplar optimum sacrorum musicorum semper est habitus, cum vera sit haec lex: musica compositio eo magis est sacra et liturgica, quo in modis cantum gregorianum sequitur, et eo minus templi digna est, quo magis illo optimo exemplo peccat.
Cantus gregorianus, quem transmisit traditio, in sacris solemnibus omnino est instaurandus, et omnes pro certo habeant sacram liturgiam nihil solemnitatis amittere, quamvis hac una musica agatur. Praesertim apud populum cantus gregorianus est instaurandus, quo vehementius Christicolae, more maiorum, sacrae liturgiae sint rursus participes.
4. Quas supra exposuimus dotes, eae optime reperiuntur in classica poliphonia, praesertim Scholae Urbanae, quam XVI vertente aevo Petrus Aloysius Praenestinus ad sidera tulit, neque in posterum sibi defuit. Classica poliphonia optime exemplo totius musicae sacrae cohaeret, quod exemplum est cantus gregorianus, quam ob rem una simul cum cantu gregoriano accepta est in solemnibus liturgiis Ecclesiae, quae sunt illae Pontificiorum musicorum (della cappella pontificia). Instauranda est igitur et haec in maximis basilicis, in ecclesiis cathedralibus, in sacrariis seminariorum aliorumque conventuum, qui opibus florent.
5. Progredientibus artibus semper Catholica Ecclesia favit, cum cultui servire voluisset quidquid boni et pulchri, vertentibus annis, ingenium invenerit, servatis tamen legibus liturgicis. Ex quo efficitur ut et musica hodierna in ecclesiis admittatur cum sit modis suavis nec sacris liturgiis minime indigna. Tamen, quod musica hodierna finem habet profanum , curandum est ne musicorum modi hodierno stylo, qui in ecclesiis admittuntur, quid habeant théâtrale vel profanum, neve quoad formas alienos modos attingant.
6. Inter hodiernae musicae genera stylus ille theatralis ad sacra sequenda minime aptus videtur, qui nuper elapso aevo praesertim in Italia viguit. Ille vero sua ipsius natura cantui gregoriano et classicae poliphoniae omnino repugnat, ideoque sacrorum musicorum legibus. Huius denique styli structura, modus et qui dicitur convenzionalismo musicae necessitatibus apte non nectuntur.
III.
De texto liturgico.
7. Ecclesia latina lingua utitur; in sacris igitur liturgiis prohibetur quidlibet vulgari sermone canere, praesertim partes variantes vel communes Missae et Officii.
8. Cum singulis liturgiis sint texta statuta, quae musicis cani possint, et ordo, hunc perturbare non licet, neve statutis textis ad libitum alia substituere, neve penitus ea amittere vel imminuere, nisi liturgicae rubricae concedant ut organum aliqua verba texti, quae in choro recitentur, substituat. Liceat tamen more Romanae Ecclesiae canere cantiunculam (mottetto) in honorem SS. Sacramenti post Benedictus in missa solenni. Concedimus denique ut, Missae Offertorio absoluto, brevis cantiuncula canatur super verba ab Ecclesia adprobata.
9. Textum liturgicum ut est in libris sine verborum permutatione vel repetitione et intelligibili forma Christicolis audientibus est canendum, neque dividantur verba.
IV.
De forma exteriore sacrarum compositionum.
10. Singulae partes missae et divini officii et in musicis servent quam ecclesiastica traditio eis dedit formam, quae in cantu gregoriano optime invenitur. Non eodem enim modo componitur introitus, graduale, antiphona, psalmus, hymnus Gloria in excelsis etc.
11. Haec praesertim sunt servanda:
a) Kyrie, Gloria, Credo Missae habeant unitatem compositionis texto pertinentem. Non liceat igitur Kyrie, Gloria etc. ita separatim componere ut singulae eorum partes perfecta musica compositio videantur et quae evelli possint vel aliis substitui partibus.
b) In solemni recitatione Vesperarum sequendum est Caeremoniale Episcoporum, quod praecipit cantum gregorianum salmodiae, et concedit musicum concentum (musica figurata) hymno et versibus Gloria Patri. — Liceat tamen in quibusdam solemnitatibus cantum gregorianum et eos qui dicuntur falsibordoni alternis psallere aut versus simili modo apte compositos. Liceat denique aliquoties singulos psalmos musice canere, dummodo forma propria salmodiae servetur, idest dummodo cantores alternis psallere videantur modis vel novis vel e cantu gregoriano sumptis vel huic similibus. Prohibemus igitur psalmos qui dicuntur concentus (di concerto).
c) In hymnis Ecclesiae forma traditionis hymni servetur. Non licet ideo componere, exempli gratia, Tantum ergo ita ut prior stropha videatur romanza vel adagium et Genitori allegro.
d) Antiphonae Vesperarum cantu gregoriano proponendae sunt; quod si musice canantur videri non debent concentus melodiae, neque cantiunculae amplitudinem habeant.
V.
De cantoribus.
12. Praeter melodias celebrantis ad altare et ministrorum, quae cantu gregoriano semper cani debent sine organi sequentia, quae cantus liturgici extant sunt Chori Levitarum, ideoque cantores ecclesiastici, quamvis non clerici, chori ecclesiastici munere funguntur. Musica igitur, quae proponitur servare debet formam musicae choralis. Sed non excluditur vox, at in sacris solemnibus haec ita non supersit ut maior pars texti liturgici hoc modo proponi videatur; videatur potius simplex indictio melodica et compositioni, ut forma choralis, strictius adhaereat.
13. Ex eodem principio sequitur ut cantores in ecclesia liturgico munere fungantur, ideoque mulieres, cum huius muneris non sint capaces, admitti non possint ad chorum vel ad musicos. Quod si igitur voce acutiore (soprani) vel acuta proxima (contralti) uti velimus, perantiquo ecclesiastico more a pueris hae voces edantur.
14. Denique ecclesiasticorum musicorum (cappella di chiesa) participes tantum sint viri religione et pietate conspicui, qui pie et devote sacris cum adsint, munere, quo funguntur, digni videantur. Convenit ut cantores, dum in ecclesia canunt, induant talarem vestem et superpelliceum; quod si in orchestris palam adstantes prospicientibus sint, transennis edentur.
VI.
De organo et musicis instrumentis.
15. Quamquam Ecclesiae musica propria est illa vocalis, tamen permittitur musica cum sequentia organi. Aliquoties, servatis servandis, admitti possunt alia musica instrumenta, sed annuente Episcopo, ut Caeremoniale Episcoporum praecipit.
16. Quod cantus vocalis superesse debet, organus et musica instrumenta eum tantum substineant, non opprimant.
17. Non licet longa praeludia praemittere cantui vel partibus intermediis interrumpere.
18. Sonus organi in sequentiis cantus, in praeludiis, interludiis, similibus, huius instrumenti naturam non solum sequatur, sed musicae sacrae omnium qualitatum, quas supra exposuimus, particeps sit.
19. In ecclesia uti non licet cymbalis (pianoforte), tympano (tamburo), magno tympano (grancassa), catillis (piatti), tintinnabulis (campanelli), similibus.
20. Prohibetur omnino illis quae dicuntur musica urbana (bande musicali) in ecclesiis canere; tamen, annuente Episcopo, liceat admittere aliqua musica instrumenta vocalia, ratione perpensa, dummodo compositio et sequentia sit in stylo gravi et omnino simili stylo organi.
21. In publicis supplicationibus liceat Episcopo admittere musicam urbanam, dummodo ne haec modos profanos canat.
Est in votis musicam urbanam in his casibus tantum sequi aliquem hymnum spiritualem latino vel vulgari sermone a cantoribus, vel a piis congregationibus, quae supplicationis sunt participes, praepositum.
VII.
De amplitudine musicae liturgicae.
22. Non licet ratione cantus vel soni sacerdotem ad altare longius quam caeremonia liturgica quaerit, expectare. Iuxta ecclesiastica decreta Sanctus Missae ante elevationem perficiatur, ideoque etiam sacerdos celebrans cantorum rationem habeat. Gloria, et Credo iuxta gregorianam traditionem brevia satis sint.
23. Generatim est omnino damnandum, ut maius usus, in sacris solemnibus liturgiam inferiorem locum habere, quasi musicorum sit ancilla, at contra tantum pars liturgiae.
VIII.
De mediis praecipuis.
24. Quae statuimus ut rite serventur, Episcopi in propria dioecesi instituant, nisi iam fecerint, societatem (commissione) virorum sacrae musicae expertium, qui, uti aptius Episcopi videatur, pervigilandi musicam, quae in ecclesiis canitur, munus habeant. Curent insuper ut musica optima sit, cantorum aequa viribus et semper optime canatur.
25. In seminariis clericorum et in conventibus ecclesiasticis, iuxta Tridentina decreta, magna cum diligentia et studio cantus gregorianus, quem transmisit traditio, colatur, et iuvenibus praepositi omnimodo faveant. Ubi fieri potest inter clericos Schola Cantorum erigatur, quae sacram poliphoniam et optimam musicam liturgicam exequatur.
26. In quotidianis lectionibus liturgiae, theologiae moralis et iuris canonici, quibus imbuuntur discipuli scholae theologicae, doctores curent ut quae sacram musicam attingant, pertractent, et discipulos pulchrum artis sacrae doceant, ne clerici, studiorum cursu absoluto, his notionibus cultui rerum ecclesiasticarum necessariis, careant.
27. Detur opera ut restituantur, saltem apud priores ecclesias, antiquae Scholae Cantorum, ut iam plurimis in locis actum est. Clero volenti haud difficile est has Scholas instituere etiam in ecclesiis minoribus et ruralibus, quin etiam his Scholis pueri et grandes natu facilius ad sacerdotem conveniunt suo ipsorum fructu et populi religione.
28. Curetur denique et quoque modo Scholae superiores sacrae musicae ubi iam sint provehantur et augeantur, ubi vero adhuc non sint, fiant. Oportet enim Ecclesia faveat et provideat, iuxta sacrae artis principia, cultui et humanitati suorum coriphaeorum et cantorum.
IX.
Conclusio.
29. Mandamus denique coriphaeis, cantoribus, clericis, praepositis seminariorum et conventuum ecclesiasticorum et religiosorum, parochis et rectoribus ecclesiarum, canonicis collegialibus et cathedralibus, praesertim Ordinariis ut omni modo et studio his sapientibus reformationibus faveant, iam diu optatis ab omnibusque Christifidelibus expetitis, ne Ecclesiae auctoritas contemnatur, quae eas saepe saepius proposuit, nunc vero rursus inculcat.
Ex Aedibus Vaticanis, in festo S. Caeciliae V. et M., X Kalendas Decembris, Pontificatus Nostri anno primo.
PIUS PP. X
*AAS, vol. XXXVI (1903-04), pp. 387-395.